monumenta.ch > Petrus Blesensis > 'Goliath' in 'Epistulae, 140'
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIX. AD R. ABBATEM ET CONVENTUM CICESTRENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXLI. AD W. ROTHOMAG. ARCHIEPISCOPUM.

EPISTULA CXL. AD PETRUM CLERICUM REGIS ANGLIAE. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 M. PETRUS Bles. Bathon. archidiac. dilecto socio et amico suo magistro PETRO clerico domini regis Angliae salutem in eo, sine quo non est salus.
2 Divisus es, et cor tuum in diversa distrahitur; varia enim deliberationum fluctuatione raptus, haesitas, utrum ad scientiam legum vel ad exercitium sacrae paginae te convertas. In hac perplexitate distinguit finis intentio; tendis enim ad unum propter vanitatem saeculi, ad alterum propter veritatem Dei. Aemulare ergo consilio apostoli charismata meliora, et in corde tuo devoret draco Moysi draconem Pharaonis, id est veritatis scientia scientiam vanitatis.
3 Non enim ascendet in montem Domini, neque stabit in loco sancto eius, qui in vano accepit animam suam. Scitis quia lex Domini lex immaculata est, convertens animas. Iustiniana vero pervertit multos, et gehennae filios facit.
4 Quod sub quodam aenigmate propheta insinuans: Vocavit, inquit, iudicium ad ignem, et devoravit abyssum multam. Quod tunc evenit, cum iudices de profunditate civilis scientiae praesumentes contra se provocant Dei iudicium, et iram divinae animadversionis incurrunt. Vides, quam imperscrutabilis abyssus quam dumosa silva, quam immeabile pelagus sit Pandecta, in qua civile ius continetur: cui tota aetas hominis non sufficit, cuius fructus totus in elatione et ambitione consistit. Verbum autem abbreviatum fecit Dominus super terram, ut propter scientiam salutis et vitae, iam te transalpinare non oporteat, aut maria transmeare. Nam, sicut in Deuteronomio legitur, Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Et Apostolo teste: Regnum Dei intra nos est; quod non in sermone, sed in virtute Dei consistit.
5 Duo sane sunt, quae hominem ad legum scientiam vehementer impellunt, ambitio dignitatis, et inanis gloriae appetitus. Hi sunt Rechab et Baana, quae Isboseth dormientem percutientes in inguine occiderunt. Lege ergo quod ordini, quod professioni tuae conveniat, quod ab ambitionis aestibus animum tuum revocet, quod vanitates et insanias falsas procul a cordis tui affectione releget, ut in timore Domini, qui est initium sapientiae, ad spiritualem intelligentiam, in qua est animae salus, diligens et devotus assurgas. hab707.176 r Arripe, quaeso, arma spiritualia, quae, teste Apostolo, captivant totum intellectum hominis in obsequium Christi. Assume gladium spiritus, quod est verbum Dei. Haec sunt arma David, quibus expugnaturus Goliath, arma Saulis graviora reiecit.
6 Haec est Sapientia, quae, teste B. Iacobo, desursum est. Et primum quidem pudica est, deinde vero pacifica; pudica est quam incorrupta professio despondet uni viro virginem castam exhibere Christo; pacifica est, quae rogat quae ad pacem sunt, et cum his, qui oderunt pacem, iubet esse pacificum.
7 Legum vero scientia impudica est, quia meretricio more quaestuaria est, et mercalis; et quidquid studendo congregavit ad nundinas vanitatis, vili contractu venaliter et impudenter exponit. Haec vix unquam pacifica est, quae semper litigat de contractibus, vel quasi de maleficiis, vel quasi de variis figuris causarum, de actionibus et obligationibus, de iudiciis, de sententiis, de appellationibus, et aliis, quae cum sopire lites debeant, semper cineres litium excitant iam sopitos.
8 Contra hanc sapientiam Dominus in Evangelio palam loquitur, et proverbium nullum dicit: Sine causa, inquit, colunt me docentes doctrinas et mandata hominum. Et in propheta: Comprehendam sapientes in astutia sua, et prudentiam prudentum reprobabo.
9 Denique pro parte maxima leges ab ethnicis institutae sunt: Deus autem dedit legem vitae et disciplinae. Deus enim deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, ut homo, qui terra erat, fieret coelum, et beneficio legis igneae, quam Dominus attulit de Seir, caro transiret in spiritum.
10 Sapientia quidem mundi stultitia est apud Deum, et sapientia carnis mors est. Apostolus enim damnat ea quae sunt formam quidem scientiae habentia, secundum doctrinam hominum, si non aedificant ad salutem. Humana itaque lex inflat, divina aedificat. Professores illius sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt.
11 Discipuli eius mites sunt et humiles corde, eosque custodit pax Dei, quae exsuperat omnem sensum. Illi sunt qui semper circumeunt montem Seir, nec unquam terram promissionis introeunt. Isti cum Apostolo nihil arbitrantes se scire, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum, viam vitae quodam compendio scientiae salutaris anticipant, et quadam spirituali experientia, quam suavis sit Dominus, iam praegustant.
12 Et quid suavius, quid iucundius ad exsultationem, quid fructuosius ad salutem, quam comprehendere et amplecti fide, spe et amore te, Deus? Scriptum est: Scire te, Deus, sensus est consummatus. Eminentiam huius scientiae Veritas manifeste insinuat dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, Pater, et quem misisti Iesum Christum. Illi Ierusalem aedificant in sanguinibus, quorum flumina convertuntur in sanguinem; scientia enim eorum et facundia tota vertitur in peccatum, et impletur querela, quam proponit hab707.176 v Deus per prophetam: Dedi eis, inquit, aurum et argentum meum; ipsi vero de auro et argento meo operati sunt Baal. De auro nimirum et argento Domini faciunt idolum qui sapientiam et eloquentiam suam redigunt in opus cupiditatis et avaritiae, quae est servitus idolorum. Istis conveniunt verba blasphemiae: Labia nostra a nobis sunt; quis noster Dominus est? Propter hoc dat eis Deus coelum aeneum, et terram ferream, ut sint sine affectione, sine devotione, ut sint terra sine aqua, quasi montes Gelboe, super quos nec ros, nec pluvia descendit. Verba quidem lepida plerumque habet censura civilis, sed sunt folia sine fructu, nugae canorae, et Syrenes usque in exitium dulces.
13 Mentior, si unquam videris illius scientiae professorem in ipsius exercitio felices exitus habuisse. Beatus Hieronymus fere usque ad internecionem flagellatus est ab angelo, quia rhetorici lepore sermonis illectus vanitati operam dabat. Castigans autem castigavit eum Dominus et morti non tradidit.
14 Sane lex Domini sapientiam praestat parvulis. Ipsa aedificat, ipsa vivificat, ipsa illuminat. Est enim praeceptum Domini lucidum illuminans oculos: ut anima, quae ad imaginem Dei facta est, iuxta promissum Apostoli, revelata facie speculetur gloriam Dei, et in eamdem imaginem reformetur a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu.
15 Audi virtutem sacrae Scripturae, et efficaciam verbi Dei, ad cuius intelligentiam te moneo in timore et tremore accingi. Veritas in Evangelio loquitur, dicens: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Princeps etiam apostolorum, interrogante Iesu discipulos, utrum abire vellent, Domine, inquit, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Itero verba, quibus idem Christum Dei vivi Filium profitetur, non revelat ei caro et sanguis, sed Spiritus Dei Patris. Verba denique Dei ita spiritualia et vivifica sunt, ut sint spiritus et vita, ipso attestante, qui dicit: Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Sicut Apostolus dicit: Sermo Dei vivus est et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum : obtinet enim vicem validissimae pactionis, per quam eliminantur ab humano spiritu et purgantur universi noxiales affectus.
16 Et, ut experientia huius rei tibi faciat fidem: si tepidus es, sacram Scripturam lege instantius, et scias, quia eloquium Domini inflammabit te: Ignitum est enim eloquium eius vehementer. Si ambulas in tenebris, audies quid loquatur in te Dominus Deus in Evangelio et prophetis: Eritque lucerna pedibus tuis verbum eius, et lumen semitis tuis. Si alicuius immunditiae maculam contraxisti, mundabit te sermo Christi.
17 Iam vos, inquit, mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis. Si te hab707.177 r tam gravis tentatio apprehendat, ut pene moti sint pedes, pene effusi sint gressus tui, verbum Dei firmabit te, ut non cadas. Quod enim amplius est, Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Si es in mortali peccato, quod est mors animae, sacra lectio vivificabit te, et implebitur, quod Dominus in Evangelio dicit: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. Istudque indubitabiliter scias, quod Spiritus sanctus utrumque Testamentum edidit et exposuit, unumque alteri ineffabili sapientiae artificio coaptavit: ideoque Ezechieli prophetae rota in rota apparuit, simulque elevabantur et incedebant rotae, eratque spiritus vitae in rotis. Et quis, quaeso, spiritus hodie in legum professoribus dominatur?
18 spiritus elationis, spiritus cupiditatis et iactantiae, spiritus vertiginis et erroris. Reiecta ergo scientia, quae in perniciem trahit, apprehende scientiam, quae aedificat ad salutem. Disce, ut doceas, ut cortina cortinam trahat; Et qui audit, dicat: Veni. Sis imitator illius, qui dicit: Sine fictione didici, et sine invidia communico. Absit omnis fictio, quia Spiritus sanctus semper disciplinae effugiet fictum. Gratis accipias, gratis doce. Qui enim sic fecerit, et docuerit homines, testimonio Christi, magnus erit in regno coelorum. Audi, quaeso, super hoc testimonium Danielis: Qui docti sunt, inquit, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Noli autem scrutari quae supra te sunt, nec inanes cogita theorias; non disputationum argutiis, nec verborum calumniis te distendas.
19 Talia enim Apostolus interdicit scribens in prima Epistula ad Timotheum: Si quis, inquit, aliter docet, nec acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et eius, quae secundum pietatem est doctrinae, superbus et languens circa quaestiones et pugnas verborum; huius grave est iudicium. Audi, quaeso, quid super hoc Sapientia Dei in libro sui nominis dicat: Sentite, inquit, de Domino in bonitate; et in simplicitate cordis quaerite illum. Hodie varia est inter multos sententiarum contentio: factaeque sunt aquae Siloes, quae cum silentio currebant, aquae contradictionis, apud quas demeruerunt Moyses et Aaron terrae promissionis introitum. Sic hodie apud multos carnes Agni immaculati, contra prohibitionem legis, elixantur aqua, vel membratim discerpuntur saevitia bestiali: igne siquidem assari debuerant, et si quidquam residuum esset, igne, id est Spiritu sancto, fuerat comburendum.
20 Non igitur de corde tuo vaticinari praesumas, sed iuxta sacri eloquii doctrinam universa discas et doceas, orans cum Propheta, et dicens: Iuxta eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum, non supra, non extra, non contra. Sunt enim, qui temere scrutantur alta Dei. Sed, testimonio Salomonis, mel nimis comedenti non est bonum, et scruhab707.177 vtator maiestatis opprimetur a gloria. Et Ecclesiastes dicit: Sapiens efficiar, et sapientia longe recessit a me. Accedet enim homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Mirabilis sane facta est scientia Dei, et non poteris ad eam. Proinde doctor Ecclesiae Paulus cum obsecratione nos admonet dicens: Dico per gratiam Dei, quae data est omnibus, qui sunt inter vos, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Alta nimirum sapere mors est, et facile periclitatur, qui se in eminenti considerans obstupescit. Denique loquens angelus ad Tobiam: Sacramentum, inquit, regis abscondere bonum est: opera vero eius revelare honorificum. Distingue ergo inter sacramenta et opera.
21 Nam et in Deuteronomio coeli caligabant rore. Et in Psalmo: Tenebrosa est aqua in nubibus aeris : id est obscura est intelligentia in sacramentis coelestibus scriptisque propheticis. In his vero quibus operatus est Deus salutem in medio terrae, ut exinanitio in formam servi, miraculorum coruscatio, passio, resurrectio, ascensio, quod fidem instituit, quod orare nos docuit, quod ad humilitatem, ad mansuetudinem, ad poenitentiam et ad misericordiam nos verbo et exemplo instruxit, vult honorificari Deus, et illic iter est quo ostenditur salutare Dei.
22 Sacramentorum autem ratio et inquisitio cesset, claudatur puteus, ne bos in eum aut asinus cadat, ne periculose nimis ossa regis Idumaeae redigantur in cinerem, et bestia, quae montem tetigerit, lapidetur. Magna in sacramentis est eminentia, intelligentia quorum fide potius expedienda est quam adinventione humana.
23 Et ut, gratia exempli, in uno sacramentorum videas abyssum profundissimam, et humano sensui imperceptibilem, pane et vino transsubtantiatis virtute verborum coelestium in corpus et sanguinem Christi, accidentia, quae prius ibi fuerant, sine subiecto remanent, et apparent. Cumque corpus Christi caro sit, et non spiritus, spiritum tamen et non corpus reficit, spiritualiter pascens atque vivificans.
24 Corpus idem apud nos est in diversis locis, quia in diversis altaribus contra naturam corporis; idem tamen corpus eodem tempore est in coelis. Licet enim ex natura corporali et circumscriptibili sit uno duntaxat in loco, tamen in pluribus locis est virtuali potentia, et spirituali modo. Tanta enim est unio divinitatis et carnis, quae tota divina et gloriosa facta est, ut ex plenitudine divinitatis, quae, teste Apostolo, corporaliter ibi habitat, illud corpus, licet in uno loco sit corporaliter et naturaliter, in pluribus tamen est divina et spirituali virtute.
25 Et, sicut ipse Deus, quamvis in pluribus, imo in omnibus locis sit virtualiter et essentialiter, tamen secundum aliquem modum existendi, id est personaliter hab707.178 r est in uno loco, id est in ipso homine assumpto per gratiam; ita quod divinitatis est retribuit ineffabiliter corpori suo, ut ex unionis virtute, et in uno homine spiritualiter sit verbum, et in pluribus locis sit illius corporis et sanguinis incomprehensibile sacramentum. Gregorius in homilia Paschali : Eodem momento et in coelum rapitur ministerio angelorum consecratum corpus Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur.
26 Sicut autem divinitas Verbi totum implet mundum, ita corpus illud in locis pluribus consecratur; nec sunt multa corpora, sed unum corpus, et unus sanguis. Ideoque sive plus, sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter Christi corpus integerrime sumunt. In his et similibus ratio prorsus deficit; non deficit tamen fides, sed attingit quod non praesumit ratio; et quod mirabilius est, ex rationis defectu virtus Dei convalescit.
27 Apprehendit fides per gratiam, quod non potuit ratio capere per seipsam; infirmatur ratio, ut sit fortior fides; ratio succumbit, ut fides amplius mereatur; nec invidet ratio merito fidei, sed libenter et humiliter acquiescit. Quod enim fides meretur, non sibi ipsi meretur, sed potius rationi. Sane fides evacuabitur, et ratio permanebit. Fides nimirum non est, nisi in via, ratio autem erit in patria perfecta et plena.
28 Ibi ratio seu scientia metet quod nunc seminat fides; dignumque est ut ratio ibi fructum percipiat de merito fidei quam adiuvat, dum se prorsus abnegans a seipsa hic deficit, ut quandoque fidei beneficio in se crescat. Fidei igitur sine contradictione consentiens gratiae Dei tota innititur, et dat gloriam Deo, sciens ipsum posse facere, quod non potest ratio humana percipere.
29 Pauca haec tibi stylo recisiore perstrinxi, eo quod sis diaconus, et ad sacerdotii gradum in brevi es, aspirante Domino, ascensurus. Scis autem, quod diaconatui annexa sunt, mensae ministerium, et annuntiatio verbi Dei. Ad hoc enim, apostoli diaconos elegerunt, ut mensis ministrarent et nihilominus verbum vitae populo praedicarent.
30 Audi ergo, qualem te esse oporteat, antequam ascendas in montem Garizim, ut ibi cum filiis Aaron populo benedicas. Paulus in prima Epistula ad Timotheum: Diaconos, inquit, oportet esse pudicos; intelligas, mente et corpore, ut vas suum in sanctificatione et honore custodiant, ut se in illa exerceant sapientia, quae pudica est et pacifica, non in illa, quae stulta est apud Deum, et inimica Deo, quae linguam hominis, seu potius animam, pro qua Christus mortuus est, vili commercio meretricia venalitate prostituit. Propterea ibidem subiungit Apostolus, dicens: Non bilingues, nec turpe lucrum sectantes. In quo suggillantur aperte, qui lingua praevaricatoria et duplici sibi causas creditas produnt, et animas, in quarum pretium Christus innocentissimum sanguinem suum hab707.178 v dedit contractu damnabili supplicio aeternae damnationis addicunt.
31 Denique Levitici ordinis gradus non solum extraordinarias abdicat vanitates, sed exterminat etiam naturales affectus, ut non praesumat quis in eo ministrare, nisi prius in ipso prorsus exstincta sit affectio parentelae. Locutus est enim Dominus ad Moysen, dicens: Non serviat mihi sacerdos, aut levita, nisi prius dixerit patri suo et matri: Non novi vos. Qua igitur conscientia se praesumat lucris immergere damnabilibus, et inextricabili sollicitudinum labyrintho, qui a carnalium parentum cura divinitus prohibetur?
32 Rogo igitur et moneo te, frater, per virtutem sacramentorum coelestium, quibus in proximo daturus es professionis manum, sic te praepara, sic lege, sic stude, sic vive, sic loquere et exhortare, ut voceris a Domino tanquam Aaron, quem elegit ipsum, ut ad laudem ipsius fungaris sacerdotio, dignumque offeras in odorem suavitatis incensum. Vale.

bnf2607.35 bnf14764.106 bnf16714.25 sbb1698.23

Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIX. AD R. ABBATEM ET CONVENTUM CICESTRENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXLI. AD W. ROTHOMAG. ARCHIEPISCOPUM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 'Goliath' in 'Epistulae, 140'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik